Bok 4 Kap23: "Ex ipsis populis Suediae proximi ad nos habitant Gothi, qui occidentales dicuntur; alii sunt orientales. Verum Westragothia confinis est provinciae Danorum, quae Sconia dicitur. A qua etiam fertur diebus septem perveniri usque ad civitatem Gothorum magnam Scarane. Deinde Ostrogothia protenditur iuxta mare illud quod Balticum vocant, usque ad Bircam."
Bok 2 Kap 56: "Simili religionis amore alter Olaph in Suedia dicitur floruisse. Is subditos sibi populos ad christianitatem convertere volens magno laboravit studio, ut templum ydolorum, quod in medio Sueoniae situm est, Ubsola destrueretur. Cuius intentionem pagani metuentes, placitum cum rege suo tale constituisse dicuntur, ut, si ipse vellet esse christianus, optimam Suediae regionem, quam vellet, suo iuri teneret, in qua ecclesiam et christianitatem constituens, nemini de populo vim recedendi a cultura deorum inferret, nisi qui sponte cuperet ad Christum converti. Huiusmodi rex placito gavisus, mox in occidentali Gothia, quae Danis proxima est vel Nortmannis, ecclesiam Deo sedemque fundavit episcopalem. Haec est civitas Scarane maxima, in qua, petente christianissimo rege Olaph, primus ab Unwano archiepiscopo Thurgot ordinatus est. Ille vir strennue legationem suam perfecit in gentibus, duos nobiles populos Gothorum suo labore Christo lucratus est. "
bok 1 Kap 28 : " Nos vero considerantes Gothorum populos in Sueonia regnantes, omnemque hanc regionem passim in insulas dispertitam esse, prophetiam opinamur eis posse commodari, cum praesertim multa praedicta sint a prophetis, quae nondum videntur impleta. "